- ANABAPTISTAE
- ANABAPTISTAEHaeretici, sic dicti, quod infantibus Baptismum negent, adeoque iam baprizatos snô tempore rebaptizent, Thomae Muntzeri auspiciis, A. C. 1524. exorti, qui rusticis totius Germaniae contra Principes suos frustra suscitatis, capite plexus est. Horum deliria, et sectas innumeras, in quas subdivisi, vide apud Prateol. Sander. Meshorium Hist. Anabapt. Genebr. in Clem. VII. Inprimis apud Spanhemium, Diputationibus de Origine et progressu Anabapt. in Anglia, sub Elizbetha et Iacobo I. duo Anabaptistarum erant genera, quidam Haererici, et Communionem bonorum asserentes, Magistratum ac Paedobaptismus negantes, sed parvô admodum numerô: alii, cetera orthodoxi, solum Paedobaptismum negantes, quorum turba ingens. Sub Garolo I. Anabaptistoe, unum ex IV. generibus seu classibus Independentium constituere caeperunt, tirones adhuc, necdum ad eos errores dilapsi, quos apud transmarinos invenias. Tota fere lis, quae illis cum orthodoxis intercedit, in loco de Baptismate consistir et Vocatione Ministrorum. Baptizandos volunt totos in flumine submergi et quasi aquis sepeliri. Ministerium concedunt cuilibet, qui potest contionar, et Ministrorum stipendia volunt esse libera. Confessionem Fidei suae, nomine VII. Ecclesiarum Anabapt. Londinensium ediderunt A. C. 1644. constantem articulis 52. quorum plerique referti sunt ambiguitatibus et callidis reservationibus. Nempe errores suos subdolâ phraseologiâ abscondunt, mentemque suam sic explicant, ut Conttoversias callide declinent. G. Hornius Histor. Eccl. Periodo III. Artic. 3. § 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.